augusto sedente in Saxonia ab Apulię seu Calabrię exterminabuntur
Normanni utraque colonia. Si quis dixerit: Quomodo
possunt hec fieri? - crede michi, non sunt hec committenda
omni spiritui. Certe, nisi infirmitas prohibuisset,
auribus domini mei mea parvitas hec imposuisset. Cesar ergo
proinde consilium capiat, quatenus ea medullitus sapiat. Ipse
vero deus, quem nichil latet, ad faciendas vel inquirendas maiores
res mittit aliquem de summis principibus dans exemplum
hominibus, ut idem faciant, cum tempus aut res postulat.
Scio enim, quia nemo esset tam hydoneus ad hoc opus, quam
ille, super cuius caput apparuit igneus globus. Locus denique,
cui presidendo titulatur, a ci gun ma vocitatur. Quid
plura? Quod dominus meus cesar augustus valet perficere,
residens apud Saxoniam in solio suę maiestatis, monstruosum
videbitur, si id recusat inquirere ad sublimandam gloriam
suę felicitatis. Non est enim longa via; experiatur, utrum
vera sit hec prophetia. Verum tamen, si venerit archangelus,
de quo supra scripsi, veniat humilis, non im pompa curruum,
quoniam melius quasi sub absconso clamidis liberabit non
solum has provincias, sed etiam presens seculum. Veniat,
obsecro, ille et non alius, adventus quippe eius valde est necesarius.
|
|