per portam Rupte, et eorum acies militum et peditum condiderunt, et in canpo steterunt
intra dictam circlam, ita parati utraque pars, usque post horam nonam; tandem, apropinquantes
se invicem, inceperunt prelium viriliter et potenter, et maxenata Francixenarum
dicti comitis Romaniole irruit supra maxenatam comunis Forlivii, et separavit eos ab invicem,
et diruta fuit ipsa maxenata, et ita in continenti multi de dictis Francixenis equitaverunt
versus portam Rupte, quam apertam invenientes, introierunt civitatem Forlivii, equitantes per
ipsam terram et proclamantes: "Nostra est terra! Cavaler, Munçoia!" et multas mulieres et
pueros et vetulos occiserunt. Dominus vero comes Guido de Montefeltro de isto facto nihil
sciebat, sed, cum populo et milicia civitatis Forlivii, viriliter agredientes exercitum comitis Romaniole,
in fugam eos posuerunt, et debellati sunt et mortui.
Verum multi et multi de forensibus commorantibus in Forlivio, videntes Francixenas ita
equitantes per terram, aufugerunt alii Cesenam, alii Britonorium et ubicunque poterant.
Postea vero, dum comes Guido de Montefeltro et Forlivienses viderent stragem de exercitu
comitis Romaniole, audiverunt Francixenas intrasse civitatem eorum, versus eos viriliter
equitantes, omnes occiderunt, et, ex illis, qui intraverant civitatem Forlivii, nullus omnino
evasit, quin mortis periculum substineret, ita quod omnes illos et alios, qui mortui remanserunt
in canpo et fossatis civitatis eiusdem, conpertum est quod ultra octo millia occisi fuerunt.
Capti vero fuerunt, et consignati Forlivium, bene trecenti; equi vero fuerunt consignati in
quantitate VIIIc., absque occisis et suffocatis, qui fuerunt ultra quam ducenti. Mortui vero
fuerunt, ea die et in dicto conflictu, inter ceteros de melioribus et magnatibus, qui essent in
exercitu dicti comitis Romanie, videlicet dominus Dadeus Novellus comes de Montefeltro, dominus
Thebaldellus de Çanbraxiis, Fantullinus domini Ugolini Fantullini, Comaçius domini
Conradini de Ravenna, Rangonus [de Thomais] de Faventia, comes Guido Malabuccha de Bagnacavallo,
Ugolinus et Thomaxinus de Meço de Manfredis Faventie, Guilielmus de Scannabichis
de Bononia, Virundus de Asinellis de Bononia, dominus Guido de Acharisiis de Faventia.
Item, eodem anno, predictus dominus Iohannes de Apia comes Romaniole pro sancta
romana ecclesia reassunpsit vires, et, faciens moram in civitate Faventie, misit suas literas per
nuncios atque anbaxiatores ad summum pontificem et ad dominum regem Francie et ad
dominum regem Karulum, significando eis ea, que sibi contigerant; verum contigit quod iterum
habuit maximam maxenatam militum, et, de mense augusti eiusdem anni, fecit exercitum
generalem supra quoddam castrum in districtu Forlivii, quod vocatur Imeldola; in quo exercitu
moram traxit per tres menses et ultra, cum manganis et edificiis et aliis paramentis: postea
vero, videns quod nichil sibi proficiebat, fecit exercitum elevari, et abiit ad civitatem
Faventie.
Item, eodem anno, comites de Castrocario concordaverunt cum dicto comite Romaniole,
et reddiderunt Castrocarium ipsi comiti, et hoc fuit ante quam dictus exercitus fieret supra
Imeldulam.
Item, eodem anno, illi de Scicilia fecerunt magnam rebellionem contra regem Karulum,
occidentes omnes Francisenas, qui erant in Scicilia, et elegerunt in eorum regem donpnum
Petrum infantem regem Aragonum, qui, cum gente maxima, intravit dictum regnum Scicilie.
Verum dominus res Karulus, hoc audito, traxit versus Sciciliam, et quia ipsum recipere noluerunt
illi de Scicilia, fecit rex Karulus exercitum generalem supra Missinam, et manganos et
|
|