Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 221


Osi sunt ut perosi sunt dicebatur.
Opti<o>natus ut decurionatus sive pontificatus dicitur.
Ob os significat ad os.
Obsonitavere saepe obsonavere. Significat autem convivari.
Ostentas saepe ostendis gloriandi causa.
Opigenam Iunonem Matronae colebant, quod ferre eam
opem in partu laborantibus credebant.
Oletum stercus humanum. Veranius: “Sacerdotula in sacrario
Martiali fecit oletum.

Torna all'inizio