Boncompagnus de Signa: V tabule salutationum

Pag 34


esset legatus imperatoris premitteret nomen suum, iure legationis,
omnibus in tota provincia in qua est legatus commoratus,
nisi forte scripserit occulte pro aliquo suo speciali
facto et nisi voluerit illis facere gratiam quibus mittit; sed
non vocat se ' legatum ', immo debet se vocare ' presidem '.
Nam Pilatus olim erat prefes ierosolimitanus pro Tiberio
Cesare, quando Christum crucifixit. Similiter invenitur a preside
secundum †. Sed est differentia inter principem et presidem.
Princeps est ille qui habet hereditato iure unam provinciam
ad minus; unde improprie dicitur princeps nisi habuerit
unam provinciam. Prefes est ille qui non habet hereditato
iure, sed mandato imperatoris uni vel pluribus provinciis
ad tempore preest, sicut faciebat Pilatus in Iudea. Romani
senatores sic salutant consules viterbienses: " A. et
B. dei gratia alme urbis senatores dilectis amiciis consulibus
virterbiensibus et toti populo salutem cum sincera dilectione ".
Si autem fuerit unus solus senator dicet sic: " B. dei
gratia alme urbis summus senator ", sicut supra. Prefectus
dicit " alme urbis prefectus ". Et nota quod romani senatores
et prefectus auctoritate senatus et perfecta ratione urbis
romane que ' caput mundi ' dicitur
et sola dicitur urbs antonomasice deberent premittere omnia
sua nomina omnibus laicis preter quam imperatori et imperatrici,
regibus et reginis, et omnibus clericis preter quam
summo pontifici. Patriarche, archiepiscopi, episcopi et cardinales
et omnes qui sunt in mundo tam clerici quam laici,

Torna all'inizio