Salimbene de Adam: Cronica

Pag 145


calciamenta. Quod revocavit tempore passionis, cum dixit, Luc.
XXII: Quando misi vos sine saculo et pera et calciamentis, numquid
aliquid defuit vobis? At illi dixerunt: Nichil. Dixit ergo eis:
Sed nunc qui habet saculum, tollat similiter et peram. Et qui non
habet, vendat tunicam suam et emat gladium
.
Quartus defectus fratris Helye fuit quod, toto tempore quo
fuit minister, non fuerunt generales constitutiones in Ordine,
ex quibus et regula conservatur, et regitur Ordo, et vivitur uniformiter,
et multa bona proveniunt. Ideo potest congruere isti
loco illa clausula que tribus vicibus in libro Iudicum ponitur:
In diebus illis non erat rex (id est non erat lex) in Israel, sed unusquisque,
quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat
(Iudicum ultimo),
quia sub tribus generalibus ministris Ordo constitutiones generales
non habuit, scilicet sub beato Francisco et sub Iohanne Parente
et sub Helya, qui bis prefuit et obfuit. Nam sub eo multi fratres
layci clericas portabant, ut vidi oculis meis, cum habitarem
in Tuscia, nec unam solam litteram noverant. Aliqui morabantur
in civitatibus iuxta ecclesiam fratrum in heremitorio omnino
reclusi, et habebant fenestram per quam mulieribus loquebantur,
et layci erant et inutiles ad confessiones audiendas et ad
consilia danda. Hoc vidi Pistorii et alibi etiam. Item aliqui soli,
id est sine fratre socio, in hospitalibus morabantur. Hoc vidi Senis,
quando frater Martinus Hyspanus, quidam frater laicus vetulus
et parvus statura, in hospitalibus serviebat infirmis, et tota die,
quando volebat, per civitatem solitarius ibat, id est sine fratre
socio. Sic etiam vidi alios euntes per mundum. Vidi etiam aliquos
qui semper barbam longam portabant, sicut faciunt Armeni et
Greci, qui barbas nutriunt et conservant. Cingulum etiam non
habebant aliqui cordam communem, sed animatam et de filis
factam et curiose contortam, et beatus ille qui pulcriorem poterat
sibi acquirere. Alia etiam multa vidi, que longum esset referre,
que ad habitus honestatem minime pertinebant. Layci etiam
mittebantur ad capitulum pro discretis. Et ex aliis laycis, quibus
ex officio minime incumbebat, maxima multitudo ad capitulum
veniebat. Vidi ego in quodam provinciali capitulo Senis celebrato
fratres bene trecentos, inter quos maxima laycorum copia habebatur,

Torna all'inizio