loco unius ablativi. Hoc autem non michi convincitur, quoniam oratio non supponit neque determinat nisi materialiter sumpta vel infinita vel infinitata. Si autem dicant quod ipsa ponatur materialiter, erit dictu quod "ego sim albior1 vel "melior" oratione tali quod non concipitur; nec est infinita cum ibi non sit verbum infinitum; nec est infinitata, cum illa dictio "quam" non habeat infinitare nisi poneretur pro "quantum", pro quo non ponitur hic. Sed talis oratio "ego sum melior quam tu" respicit signifficatum, scilicet hoc adverbium "magis", quod includitur in comparatione, ut "ego sum melior quam tu" ita resolvatur, id est "ego sum magis bonus quam tu sis bonus". Propter quod est notandum quod duplex est comparatio vel... ad substantiam et illa habet fieri per nomen comparativum vel aliud casuale comparativum; et talis comparatio requirit substantiam in determinatione in ablativo casu. Alia comparatio est respectu actus et ita habet fieri per comparativum actus, cuius modi sunt adverbia comparandi seu comparativa et illa requirit actum cum adverbio "quam" ad sui determinationem. De casu enim non curant huiusmodi adverbia comparativa, ut "ego lego magis quam tu legas". Nam talis casus regitur a verbo de quo ipsum verbum habet curare, non comparativum tale.
Quotuplex construuntur comparativa. Item notare possumus quod comparativa nomina, ut comparativa sunt, dupliciter construuntur. Uno modo ratione comparationis modaliter et isto modo requirunt ablativum simpliciter, ut predictum est; alio modo ratione comparationis realiter, hoc est adverbii magis inclusi de signifficato et isto modo recipiunt determinationem more adverbii facientis comparationem actus; et hinc habent istud adverbium "quam" cum actu posito vel su- bintellecto et casu tali actui requisito. Et isto modo dicere possumus: "Numquam inveni meliorem hominem quam te" vel "quam tu": et ita exponetur: "Nunquam magis inveni (70v) aliquem bonum hominem quam te invenerim", vel "numquam inveni hominem essentem magis bonum quam tu sis", vel "nunquam magis inveni bonum hominem quam tu inveneris".
III b
(81v) Circa constructionem superlativorum habemus considerare quatuor verba. Primo quid sit superlativum. Secundo quot modis accedat ad usum. Tercio de constructione ipsius. Ultimo quedam notabilia de eiusdem.
Quid est superlativum secundum veteres. Circa primum sciendum est
|
|