et pro feudo et mercede dicte castaldarie et procurationis,  
concessit ei, idem abbas, tale quid; vel: tantum 
ei dare promisit anuatim, donec dicta castaldaria durabit.  
Qui castaldus, prestito iuramento ad sancta Dei 
evangelia, iuravit et promisit ipsi domino abbati pro 
monasterio recipere predictam castaldariam, et omnia et 
singula supradicta, bona fide, sine fraude agere et exigere  
et exercere, et quicquid ad eundem de predictis 
vel actione predictorum pervenerit, totum, bona fide, 
sine fraude, salvare et custodire, et eidem abbati, vel 
suo certo numtio, dare et tradere atque presentare iuravit,  
omni fraude, malitia et omni subfismate remotis. 
DE ICONIMO ET ACTORE ORDINATO. 
Dominus A., Florentinus episcopus, fecit et ordinavit  
talem suum et dicti episcopatus iconamum et auctorem,  
et negotiorum gestorem, ad vendendas et alienandas  
tales res, vel tot de talibus rebus episcopatus, quod  
posset satisfieri et solvi predictum debitum librarum  
.c., quod episcopatus ei dare tenebatur, super quo usure  
gravissime decorrebant, ut possit idem I., et ei liceat,  
dictam alienationem ipsarum rerum celebrare, et omnia  
ac singula facere que ad ipsam alienationem ipsarum  
rerum roborandam pertinebunt, vel pertinere videbuntur,  
ut ipse dominus episcopus facere poterat; promittens  
idem episcopus habere ratum et firmum quicquid ab  
eodem factum fuerit de predictis; qui iconimus, tactis  
sacrosanctis Dei evangeliis corporaliter, iuravit dictam  
alienationem se facturum bona fide, sine fraude, et de  
illis rebus quibus episcopatus minus pregravetur, et  
quod pluris offerenti dabit; et si res invenitur mobilis,  
unde ipsius debiti solutio possit fieri, inmobilis noti  
alienabit, et pretium quod recipiet ex predictis rebus  
omnino predictam pensionem, pro ipso debito expediendo,  
persolvet. 
DE PROCURATORE ORDINATO AD CERTAM REM. 
Talis fecit talem suum procuratorem coram tali ad  
petendum et recipiendum tale quid a tali, et ad confessionem 
  |  
  |