CAP. V.
DE PUBLICIS FISCIS, DE VECTIGALIBUS IPSIS
VERA LOQUAR REGI, QUEM DILIGO MENTE FIDELI.
PRETEREA quia ego iam delibor et tempus meę resolutionis
instat, placet ostendere cesari domino meo, quod ętas ministrat.
Scio enim, quod plurimis intentus undique versum
ancxiatur assiduisque petitionibus militantium fatigatur.
Quo circa dignum duxi, ut per me cognoscat vectigalia localiter
ad se pertinentia, ne illum sequatur rerum indigentia. Nam
si non habet in camera, quod militibus effundat, nimirum
etiam, quos amat, quandoque conturbat. Non igitur possunt
mederi hec et alia infortunia, nisi ad imperii herarium restituatur
provinciarum vectigalis peccunia.
CAP. VI.
Turpissimum est denique, o cesar, ut quasi unus ex nobis
mendices, cum videas alios tuis vectigalibus felices. Quod a
longe Cohelet intuitus loquitur ita summis ordinibus: Audite,
magnates aecclesiae: Melius est, ut fìlii vestri respiciant in manus
vestras, quam vos respiciatis in manus filiorum vestrorum.
Reddantur ergo, quę sunt cesaris, cesari; lętabitur mundus
de reparata lege veteri. Insuper tale quid Iudaico more usurpatur
|
1
5
10
15
20
|