Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 69


<DE SECRETARIO>


Ad secretarii officium pertinet omnia ornamenta monasterii et omnia
instrumenta et supellectilem, quae ad ipsum monasterium pertinent,
custodire, horas prouidere, in duodecim lectionibus pronunciato
euangelio in tertio nocturno et in festiuis octauis altare discooperire,
textum tunc in uestiarium portare, quem sacerdos ferat cum incepto
Per singulos dies processerit ad altare, sacerdoti ab altari ad analogium
reuerso absconsam cum candela ministrare finitaque collecta eamdem
absconsam recipere et postea textum ponere super altare.
Ipsius est signa pulsare uel qualiter pulsentur aliis indicare. De nulla hora
sonanda a quouis licentiam petit, nisi de sola Prima et collatione excepto
de Tercia et Uesperis, cum loquentibus fratribus abbas in claustro sedet.
Candelas per officinas distribuit secundum quod opus fuerit et abbas
uel prior praeceperit. De sepulturis tam monachorum quam laicorum
curam gerit, ut uidelicet fiant et ubi fiant.
Sui officii est calices bis in ebdomada aut sepius si opus fuerit lauare,
corporalia quoque ante Pasca semper et quoties reliquis anni partibus
expedit utrumque si diaconus aut presbiter sit, si uero non sit, priori
uel abbati indicare et ipsius licentia alicui, qui huius ordinis est, hanc
curam commendare. Lauandis corporalibus quanta possit diligentia
adhibeatur. Uasa aenea ad nullos alios usus destinata ad hoc opus
habeantur; aqua qua lauantur sicut et calicum in sacrarium proiiciatur.
Lotis dum siccantur, ne aliquae sordes adhaereant, omnibus modis
prouideatur.
Cura faciendi hostias super eum est, quae ut mundissime et honestissime
fiant summopere studere debet. In primis si fieri potest frumentum cum
magno studio granatim eligatur, electum in saculo mundo et de bono
panno facto et ad hoc opus tantum ponatur et a famulo boni
studii ad molendinum deferatur. Quo delato famulus aliud frumentum
in ipso molendino moli prius faciat, ut illud unde hostiae fieri debent

Torna all'inizio