Petrus Damiani: Epistulae

Pag 310


anima, eius qui splendor est gloriae et figura substantiae radiis illustrata.
Cum ergo sancta quaelibet anima redemptori suo veraciter in amore
coniungitur, cum ei denique velut in sponsali thalamo per oblectationis
intimae glutinum copulatur, tunc proculdubio solemnitatem neomeniae
celebrat, dum reformatam se a superno lumine fratrum suorum aspectibus
repraesentat, sicut dicit apostolus: Qui adheret Domino, unus spiritus est .
Nam si in his omnibus solus exterior ille solemnitatum ritus accipitur, non
iam ex his utilitatis aliquid nobis videbitur posse conferri, sed supersticiosa
potius exigent ac frivola iudicari. Hinc est quod apostolus ait: Nemo diiudicet
ortum, cum veterem deponimus hominem et sanctae conversationis
induimus novitatem.
Quarto loco pascalis apud illos festivitas ponitur, in qua nunc apud nos
agnus ille, qui tollit peccata mundi, pro totius saeculi salute mactatur. Nam
pasca nostrum immolatus est Christus . Huic continuatur festivitas, quae
dicitur azimorum, in qua praecipitur, ut e cunctis domibus abiciatur
omne fermentum. Quam utique festivitatem, quae videlicet una cum pasca
dicenda est, nos veraciter celebramus, si fermentum malitiae et nequitiae
de tabernaculo nostri cordis abicimus, et sinceritatis ac veritatis azima
custodimus. Cavendum est ergo, ne sit in mentibus nostris adumbratio
fuci, corruptela fermenti, caverna mendacii, sed potius in domo nostri
pectoris vigeat et puritatis integritas et soliditas veritatis.

Torna all'inizio