Salimbene de Adam: Cronica

Pag 32


Que secuntur verba sunt Sichardi episcopi Cremonensis. Eodem
tempore fuit quidam Cremone vir simplex, fidelis plurimum et
devotus, nomine Homobonus; ad cuius obitum et ad cuius intercessionem
et merita Dominus huic mundo multa declaravit miracula.
Eapropter Romam peregre proficiscens eodem anno, scilicet
MCXCIX, presentiam summi pontificis adii et, ut in cathalogo
sanctorum adnumeraretur auctoritate ecclesiastica, per divinam
misericordiam feliciter impetravi.
Et eo anno iverunt Bononienses Cesenam contra Marcoaldum.
Et post mortem Henrici dictus Philippus, frater eius, factus est
rex, et stetit in discordia cum Octone, et mortuus est gladio.
Anno Domini MCXCIX iverunt Regini cum exercitu suo
contra Mediolanenses et Placentinos in servitio Parmensium et
Cremonensium apud Burgum Sancti Donnini, et fuit magnum
prelium inter eos; et captum est castrum Puliani.
Anno Domini MCC Romani Viterbienses in forti brachio
subiugaverunt, personas et opes ad Urbem triumphali gloria
transferentes.
Anno Domini MCCI cives Constantinopolitani, habentes
Alexium tyrannum exosum, quemdam Iohannem improvide
coronarunt. Sed ab eisdem in palatio destitutus est. Unde et
nocte proxima ab Alexii Guarangnis occisus est. In quo conflictu
puer Ysachii filius e carcere liberatur. Eodem anno, octavo
die exeunte mense Septembris, devicti et capti fuerunt et fugati
Mutinenses a Reginis in villa que vocatur Formigina. Et fuerunt
fugati a Reginis usque in pratum Tençonis. Et ceperunt dominum
Albricum de Leudenaria potestatem Mutinensium et fere omnes
Mutinenses.
Anno Domini MCCII, quo quasi iubeleo fere tota Lombardia
treugue vinculatur in lustro. Merito dixerim iubeleo, quo et in
remissione peccatorum maxima Ierusalem tendentium peregrinorum
accingitur multitudo. Inter quos fuere precipui Balduinus
comes Frandensis, Lodoycus comes Blesensis nec non et
Bonifatius marchio Montis Ferrati. Eodem anno fuit terremotus
magnus in Syria, quo civitates et oppida nutaverunt. Etiam
ipsa Tyrus fere corruit universa. Etiam stellarum visa est in eadem

Torna all'inizio