que sunt, non que fingi vel opinari possint, iam questio nulla et
de hoc in superioribus sat allegatum est. Quod autem sit ens super omnia,
nullus qui dubitet. Innominabilis autem inde probatur, quia nullum
nomen est impositum quo integre et singulariter possit appellari, eo quod
in tanta maiestate significanda omnis vocis impositio silet et muta est.
Ait autem, quod si sapientes coadunabunt omnia nomina que sunt Deo,
ut diligenter sit universorum regimen, quasi in hoc coadunantur Deo, quoniam
Deus regit omnia et est omnium regimen et causa, et per hoc
divine providentie regimen, circa eam sunt omnia et ab ea omnia existunt
dependentia ut a sua causa, ut a principio a quo sunt omnia et ut a fine
in quo perficiuntur et consumantur omnia; si hoc est, quod utique est,
ergo et ipsa causa omnium vel ipsa divinitas secundum eloquium Apostoli
in epistola prima ad Chorintios sit omnia in omnibus. Dicit enim Apostolus:
«Omnia subiecit pedibus eius», id est Deus Pater subiecit Filio suo
et qui non poterant mori et qui poterant mori et insuper ipsam mortem;
«cum autem subiecta illi fuerint omnia», id est cum cognoscent
ei omnia subiecta, «tunc ipse Filius» in ipsa prelatione secundum quod
homo «subiectus erit illi, qui subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus»,
id est ut sit Deus unde satientur omnia que honeste desiderantur,
ut gloria capitis sit omnium per vinculum caritatis, ut omnis creatura
discat Christum esse suum caput, Christi caput Deum, ut sit universorum
regimen, sicut exponit sanctus Dionisius, ut cognoscatur ab omnibus
quod est causa principium et finis omnium.
Patet ergo ut nominum divine laudis supranumerosa digesta
pluralitas, hac possit divini oraculi paucitate concludi, que est «ut sit
Deus omnia in omnibus». Nil enim fortius dici aut laudabilius potuit.
[69]
Quare Dei bonitas sit innominabilis
Nunc autem ostendit quod vere laudatur Deus substantia omnium
et nominari non potest. Et hoc est quod sequitur: et vere laudatur omnium
|
|