Anselmus Cantuariensis: Proslogion

115


est totum quod es, et quod sunt reliqua omnia. Quoniam ergo nec tu
habes partes nec tua aeternitas quae tu es: nusquam et numquam est
pars tua aut aeternitatis tuae, sed ubique totus es, et aeternitas tua tota
est semper.
Capitulum XIX.
Quod non sit in loco aut tempore, sed omnia sint in illo.
Sed si per aeternitatem tuam fuisti et es et eris, et fuisse non est
futurum esse, et esse non est fuisse vel futurum esse: quomodo aeternitas
tua tota est semper?
An de aeternitate tua nihil praeterit ut iam non sit, nec aliquid futurum
est quasi nondum sit? Non ergo fuisti heri aut eris cras, sed heri et
hodie et cras es. Immo nec heri nec hodie nec cras es, sed simpliciter
es extra omne tempus. Nam nihil aliud est heri et hodie et cras quam in
tempore; tu autem, licet nihil sit sine te, non es tamen in loco aut tempore,
sed omnia sunt in te. Nihil enim te continet, sed tu contines omnia.
Capitulum XX.
Quod sit ante et ultra omnia etiam aeterna.
Tu ergo imples et complecteris omnia, tu es ante et ultra omnia.
Et quidem ante omnia es, quia antequam fierent tu es. Ultra omnia vero
quomodo es? Qualiter enim es ultra ea quae finem non habebunt?
An quia illa sine te nullatenus esse possunt, tu autem nullo modo
minus es, etiam si illa redeunt in nihilum? Sic enim quodam modo es
ultra illa. An etiam quia illa cogitari possunt habere finem, tu vero nequaquam?
Nam sic illa quidem habent finem quodam modo, tu vero nullo
modo. Et certe quod nullo modo habet finem, ultra illud est quod aliquo
modo finitur. An hoc quoque modo transis omnia etiam aeterna, quia tua
et illorum aeternitas tota tibi praesens est, cum illa nondum habeant de

Torna all'inizio