Erat autem in castello Corgnito ecclesia constructa in honore
sancti Petri apostoli in prędio virorum Rainerii, Geizonis monachi
huius monasterii et Franconis et Petri filiorum eius, et Petri
Mazocli, et Pagani Neronis, et Neronis filii eius, quos Guido
venerabilis episcopus Tuscanensis paterno et pastorali admonuit
affectu, ut pro redemptione animarum suarum eandem ecclesiam,
quę est in Plaia suptus ripam ecclesię Sanctę Marię, Deo offerrent
et seculari dominio privarent, et perpetualiter liberam redderent;
insuper servis servorum Dei monachis ibidem ordinatis, in persona
domni Beraldi abbatis ecclesię Sanctę Marię Farfensis in
suisque posteris disponendam concessissent. ipsi autem prędicti
viri eiusdem episcopi predicationibus acquiescentes, fecerunt cartam
perpetuę et irrevocabilis refutationis de ipsa ecclesia Sancti Petri
pręfato episcopo in persona prędicti Beraldi abbatis et in suis
successoribus, sub pęna .C. librarum lucensis monetę optimę. episcopus
autem pręvidens huius ecclesię futurę libertati monasterii,
assensu omnium et pręsentia donatorum ac refutatorum, concessit
prędictam ecclesiam pręfato abbati B[eraldo] et huic monasterio
in sempiternum.
Quodam vero tempore ortum est grave bellum contra domnum
abbatem Beraldum a quibusdam secularibus potestatibus in quo
dominus Ihesus Christus filius Virginis defensor factus est huius
domus Genitricis suę omniumque bonorum eius, et eumdem rectorem
in omnibus fecit victorem. in quo etiam bello captus
est Ofriducius comes. post hęc dimissus est a domno abbate,
et fecit cartam refutationis huic monasterio et domno abbati
B[eraldo], et dimisit omnem inimicitiam pro ipsa captione, et depredationem
rerum suarum, scilicet aurum, argentum, vestimenta
et omnia quę ei ablata sunt in suis hominibus in ipso bello,
omnia refutavit et pacem finemque nobiscum fecit.
|
|