Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 170


sine fine, in sua rotunditate demonstrans quod ea sit perfectione
subnixus, quod sicut principio sic et fine careat. Tornatilis siquidem est,
ut in sua rotunditate se Sancti Spiritus lima fore politum et ab omni
asperitate planatum et levigatum atque lenem demonstr<e>t. Hanc
enim tornaturam lenitatis crateri Dei sapientia tunc indidit, quando se
omnia suaviter disponere indicavit: «Disponens, inquit, omnia suaviter».
Suaviter omnia disposuit, quia sine asperitate peccati de sanguinibus
sacratissime Virginis <incarnari> voluit. Repandus est, id est
expansus. Repansio vel expansio est in cratere divinitatis, quia latum
mandatum est nimis in precepto caritatis, quod in laudibus ecclesie in
Canticis Canticorum conmendatur dicente sponso: «Umbilicus tuus
crater tornatilis numquam indigens poculis». Si secundum philosophiam
virtus semper medium tenet, si umbilicus meditullium humanitatis
existit, si Iherosolima est umbilicus id est medium mundi, si beata Virgo
est in medio Iherusalem, si Dominus Deus in medio virginalis uteri et
in umbilico virgineo carnem assumpsit, et si in homine assumpto caritas
celi substantialiter emanavit, constat quod umbilicus sponse est
crater tornatilis. Et si fas est dicere, immo quia fas est, umbilicus sponse,
sancte videlicet ecclesie, mediante umbilico virgineo est Dei Filius in
virginea umbilici carne factus homo. Qui siquidem crater est, quia in
eo sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditi. Et tornatilis nimirum
existit, quia cum sit ipsa perfectio, a qua omnis perfectio derivantur,
peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius. Sed numquam
indigens poculis est, quia est ipse fons vite aque salientis in vitam
eternam.
Mater quoque Domini nostri Ihesu Christi est crater, quia est vas
et sacrarium Spiritus Sancti, plenum gratia, plenum ave gratie. Et
tornatilis crater est, quia tota plana, tota levigata, tota Sancto Spiritu
dolata et perfecta, in qua nullum peccati hirtum, nullum criminis pilosum,
nulle noxe asperum vel durum, sed totum lene, totum mansuetum
ac suave reperies. Que numquam indigens poculis est, quia in ipsa sui
conceptione, qua concepta est, mox ut concipi<e>batur omni referta
carismate, numquam poculis gratiarum septiformis Spiritus caruit,
quibus semel et simul repleta fuit.

Torna all'inizio