: Flos Medicinae Scholae Salerni

Pag 464


Foetorem mitigat si quemque laeserit ipse,
Alleviat mentem, tribuit semper bene sensum,
Dat bene calorem et auget semper amorem,
Alleviat mentem sic et praecordia purgat.
§ 29. Coriandrum - Si tria grana voret coriandri seminis aeger
Evadet febrem cui dat lux tertia nomen.
Xenocrates dicit totidem cessare diebus
Menstrua, quot mulier coriandri grana vorabit.
Confortat stomachum, ventum removet coriandrum,
Et quod restringit humorum fluctus amandum.
§ 30. Crocus - Confortare crocus dicitur laetificando,
Membraque delecta confortat hepar reparando
Crocus comaestus pulchrum dat semper odorem,
Omnem foetorem tollit, et pellit amorem
§ 31 Cuminum - Confortant stomachum, coitum, et mingere cogit;
Enfraxes hepatis reserat et menstrua stringit
Ventosum stomachum tibi tranquillatque cuminum,
Et dat pallentem permansum saepe colorem.
§ 32. Enula. - Enula campana reddit praecordia sana,
Cum succo rutae si succus sumitur huius,
Affirmant ruptis nihil esse salubrius istis.
§ 33. Esula, Linaria, Cataputia, Anabula. - Esula laetescit, linaria lac dare nescit:
Esula radices praestat, cataputia semen,
Sed lac et fustes medicis anabula ministrat.
§ 34. Faba. - In mammis faba lac spargit, molIitque capillos;
Sistit eum fluxum quem facit hirudo cruoris.
Mitigat arthritim cocta cum lympha dolorem.
§ 35. Foeniculus. - Semen cum vino sumptum veneris movet actus,





575




580




585




590




595


Torna all'inizio