INCIPIT LIBER QUINTUS 
CHRONICE HUIUS 
Ut in celi firmamento intellectuales 
creaturas sive preclara 
luminaria constituit omnipotens 
Creator, ita nunc 
sub firmamento, ut producerent 
aque reptile anime 
viventis et volatile super 
terram, imperavit cete 
quoque grandia, et omne 
volatile, quam produxerant 
aque, in species suas et secundum 
genus suum creavit 
diximus in principio 
libri. nam creaturarum ius digne continet ipse Creator, cum 
non solum animalia, que in aquis vivunt, sed eciam que in aëre 
volitant, de aquis esse dicantur, certum est aërem istum nebulosum 
et humidum, in quo aves volant, cum aquis deputari; concrescit 
enim, et crassus efficitur exalacionibus et vaporibus maris 
ac terre, ut ex ipso humore pinguescens volatus avium possit 
portare, ideo et per noctes serenas rorat, cuius roris gutte inveniuntur 
in herbis. quoniam tamen multa creavit Deus, que hominibus, 
non solum inutilia, sed eciam perniciosa esse videntur,
  |  
  |