oblationis. Sed si habet aliquem socium cardinalis, non fit ita, 
sed oblatio, sicut mos est, communiter dividatur per scholas. 
DE DIURNIS STATIONIBUS SANCTI PETRI. 
56. Heae sunt Sancti Petri diurnae stationes: in omnibus sabbatis 
quatuor temporum; in dominica de Quinquagesima; dominica de 
Passione; feria .II. post Pascha; dominica  Ego sum Pastor bonus ; 
in letaniis maioribus [Nota quia in hac statione habent canonici pro 
presbiterio .VIII. solidos lucenses et .X. solidos pro vestario]; in 
dedicatione basilicarum Petri et Pauli; in cathedra. In unaquaque 
harum stationum accipiunt scholae .V. solidos denariorum papiensium 
et oblationem; sed domnus pontifex accipit per camerarium 
suum .XX. solidos denariorum papiensium. In nocturnis 
stationibus, quando accenduntur retia, et in diurnis, quando accenduntur 
.IIII. candelae per capitulum, similiter. 
Beatae quoque recordationis domnus Calixtus papa II, quoniam 
decorem domus Domini, sicut propheta, plurimum dilexit, altare 
beati Petri, quod nimia vetustate et lapidum percussionibus quodammodo 
violatum videbatur, optimis marmoribus vestivit et decoravit; 
et in festo Annuntiationis beatae Mariae cum toto concilio 
lapidem altaris satis honorifice et devote consecravit. In qua videlicet 
consecratione praedictus domnus papa Calixtus, sicut invenimus in 
libris nostris scriptum et a maioribus nostris accepimus, fecit remissionem 
ad eam devote venientibus trium annorum annualiter
  |  
  |