Sumae, plantago, balaustia, mummia, bolus,
Castaneae glandes, corallus, menstrua stringunt.
Art. 8. Repercussiva - Ista repercutiunt: rosa, lilia, jusquiamusque, papaver,
Barba jovis, solatrum, viola, chimoleaque, galla.
Art. 9. Maturativa - Maturant: foenugraecum, semen quoque lini,
Lilia, frumentum, stichados, altaea, butyrum,
Art. 10. Aperitiva - Rumpunt: cantharidos, asbestus, flammula, piper,
Os sepiae, pyrethrum, synapis et allia trita
Art. 11. Consolidantia - Consolidant: aloes, thus, bolus, mummia, myrrha,
Lignorum caries, gypsus, balaustia, galla.
Art. 12. Mundificantia - Fabae mundificant, orobus, terrae quoque fimus
Alfita, thus, ireos, aspaltum, myrrha, cerussa.
Art. 13. Corrosiva - Sunt quae corrodunt: aes ustum, vitriolumque,
Lemnias, antimonium, fel, nitrum, sapo, cerussa.
CAP. X. Gaudium membrorum - Pulmo liquiritia, mace cor, stomachusque galanga,
Gaudet hepar spodio, splen cappare, cerebrum musco,
Membra quidem veneris congaudent satyrione.
CAP. XI. Septem cara - Septem sunt cara, quae sunt bona, velque rara:
Balsamus, ambra, thirus, caro, lignum, camphora, muscus.
CAP. XII. Antidota. - “Allia, nux, ruta, pyra, raphanus et theriaea:
“Haec sunt antidotum contra mortale venenum.
CAP. XIII Vomitus - Naturam vomitus volo nunc brevitate docere:
|
1635
1640
1645
1650
1655
|