Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 208

libro VI


omnes ad constitutionem unius veniant dictionis, (6) hoc modo: 'Rogo te quatinus paternam memineris admonitionem'; (7) vel due dictiones una quarum sit monosillaba et altera bissillaba trissillabam antecedant, hoc modo: 'Rogo te ut semper in melius de bono conscendas'. (8) Si autem in tres spondeos et dimidium terminabitur, multiplex ibi variatio poterit inveniri: vel quod trissillaba quadrisillabam antecedat, ut: 'Sapientum studeas precepta imitari' (9) vel quod dictio quadrisillaba duas preveniat dictiones, quarum prior sit monosillaba, reliqua constet sillabis ex duabus, hoc modo: 'Ita vivas quod gaudere cum angelis merearis in celis'. (10) Si vero quattuor spondei postremam clausulam terminaverint, oportet quod unam constituant dictionem, hoc modo: 'Qui ecclesiam presumit offendere innodetur vinculo excumunicationis', (11) vel quod dictio monosillaba septisillabam antecedat, hoc modo: 'Qui contempnit satisfacere, segregetur fidelium a communicatione'.
46. (1) DE NATURA PROVERBIORUM SECUNDUM GALLICOS.
(2) Proverbia epistolarum multum sunt, ut iam diximus, apud Gallicos in honore. Quod, quamvis rationi contrarium videatur, potest tamen rationabiliter tollerari, (3) quia non appellant

Torna all'inizio