autem voluntatis contingit dupliciter circa finem; vel ex passione deducente
rationem ab actuali consideratione recti finis; et talis peccator poenitens est
passione cessante; vel ex malitia, quae, secundum Philosophum in 7 Ethic.,
est corruptiva finis. Dicitur enim ex malitia peccare qui ex electione pravi finis
peccat, eo quod qualis est secundum habitum, talis finis videtur ei; ut qui habet
habitum luxuriae, delectationem veneream sibi ponit finem. Et cum error circa
finem in operabilibus sit sicut error circa prima principia in speculativis, circa
quae errantem non contingit ex aliis magis notis dirigi; oportet quod sic peccans
sit impoenitens, ut dicit Philosophus ibidem. Ergo de peccato nullus potest
poenitere, nisi vel passione cessante, vel habitu remoto, quo malum finem eligebat.
Removeri autem habitum non est possibile nisi in eo qui est in statu viae et
mutabilitatis. Unde quandocumque aliquis devenit ad terminum viae, non potest
deflecti ab eo fine cui adhaesit, sive sit bonus sive malus. Finis autem viae
hominis est mors sua; finis autem Angeli est terminus electionis suae, qua bono
adhaesit vel malo. Unde sicut homines post mortem in bono confirmantur vel in
malo; ita et Angeli post conversionem vel aversionem. Datur autem homini longior
via quam Angelo, quia erat magis a Deo distans, et oportebat quod in eius
cognitionem inquirendo perveniret; Angelus autem statim deiformi intellectu
sine inquisitione in divina pervenire potuit.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod in daemonibus remanet naturalis potentia ad
bonum, ut remota et indisposita et per contrarium habitum depravata, qua possent
benefacere, si vellent; sed velle non possunt, quia habitus malitiae ab eius
voluntate removeri non potest, quia iam in statu viae non est.
Ad secundum dicendum, quod cum in Angelis natura sit bona, oportet quod
naturalis appetitus eorum bonus sit; qui tamen per circumstantias depravatur,
quas apponit deliberativa voluntas, inquantum volunt esse et vivere sub tali
deformitate peccati, sicut luxuriosus desiderat vivere in sua turpi delectatione.
Ad tertium dicendum, quod secundum quosdam synderesis in daemonibus non
remurmurat culpae, sed poenae; et in hoc magis peccant, ordinationi divinae
iustitiae renitentes. Sed hoc non videtur verum, quia impossibile est quod aliquid
|
|