uictor exaltatur, tanto magis nomen eius ad altissima sublimatur.
Direxeram ei epistulam ludicrem, ut ludum disceret
sicut puer. Sed quem dixi discipulum uiri esse, magister
et quecumque uadunt illi prospera comitatur fortuna. Oportet
igitur de saluacione nostra nos plurimum meditari nec elacioni
et stulticie uane glorie intendamus despiciendo illum dicentes:
'Nichil est Alexander' superbia eleuatus, eo quod Persidam
habere gaudeamus, cum paruitas eius crescit et magnitudinem
nostram despiciat. Dubito enim, si adiuuat eum prouidencia
superna, illi concedere dyadema. Tempus illius foueat et augmentet
et dum illum credimus eicere de Elenda eiciat nos de
Persida etc.
Consilum datum Dario etc.
Hiis a Dario dictis respondit super eis Oxiator: "Magnificasti
Alexandrum dicens, quod ille plus exardescat ingredi
Persidam, quam nos Elenda occupare. Vnde si placet uti moribus
Alexandri et sic stabit tuum imperium inconcussum et alia regna
plurima subiugabuntur. Alexander autem omnino uolens pugnare
cum aliquo principes aut satrapes non transmittit. Sed
antecedens omnes in prelio sibi nomen et uictoriam glorie
nanciscitur." Audiens hoc Darius dixit: "Debeo ab illo an ille
a me exempla colligere?" Respondit unus ex principibus dicens:
"Alexander in omnibus est peritissimus. In nullo delinquit, sed
per semetipsum curam uiriliter agit. Quippe formam a natiuitate
leonis attraxit." Cui Darius: "Vnde hoc tibi notum?" Respondit
ille: "Quando tuo iussu tollere a Philippo censum Macedoniam
peterem, uidi figuram eius suamque sapienciam denotaui. Vnde,
si tibi placet, per cunctos fines regni tui congregare omnes
principes et satrapes uniuersos poteris, quia sub regno Persarum
gentes plurime continentur. Parthi uidelicet et Medi, Appolomides,
Mesopotamite, Ytalei, Bracii etc., qui uero centum
quinquaginta gentes tue seruierunt maiestati, congregentur omnes
in unum et queramus a diis auxilium, ut cum uiderit Alexander
plenitudinem gencium et uirtutem barbarorum uniuersa
membra eius timoribus et tremoribus capiantur." Cui alius ex
principibus ait: "Bonum consilium, sed non congruum promulgasti.
An ignoras, quod unus lupus maximam dispergit gregem
pecudum? Ita et Grecorum sapiencia multitudinem superat
barbarorum." etc.
Quomodo Alexander uenit ad Octanum fluuium et ibidem
infirmatus est etc.
47. Inter hec Alexander congregata multitudine pugnatorum
peruenit cum ducentis milibus militum et amotis tentoriis
peruenit ad fluuium, qui Octanus nuncupatur, ex quo aqua
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|