Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 141


modo sunt liberales, non tamen perfecte liberales dicidebent:
quia ad perfectam virtutem spectat non solum
proponere bonum finem, sed etiam debite tendere in illum
finem. Indigemus ergo virtutibus moralibus, quia
per eas nobis proponimus bonum finem. Indigemus etiam
prudentia, quia per ipsam recte ratiocinamur de iis quae
sunt ad finem. Virtutes ergo morales per se et primo rectificant
finem. Quia sicut qualis est lingua, talis est sapor
noster, ut si lingua est multum infecta colera, videtur
amara: si vero sit multum infecta phlegmare dulci,
videtur participare quandam dulcedinem. Sic quales sumus
secundum voluntatem et appetitum, talem finem
obis imponimus: ut intemperatus proponit sibi, ut finem
venerea. temperatus, casta; liberalis, expendere: avarus
conservare. Quare virtutes morales perficientes appetitum,
rectificant finem: quia habentes appetitum bonum
per vitutes illas, proponimus nobis bonum finem. Prudentia
vero, per se, et primo rectificat ea, quae sunt ad finem.
Nam proponentes nobis bonum finem per virtutes
morales, per prudentiam bene ratiocinamur de iis quae
sunt ad finem, et eligimus nobis rectam viam, ut debite
tendamus in finem illum. Ideo dicitur 6. Ethic. quod virtutes
morales rectificant finem, Prudentia vero facit operari
recte ea quae sunt ad finem. Loquendo ergo principaliter
et primo, virtus moralis rectificat terminum: Prudentia
vero rectificat viam. Sed cum non sit perfecta via nisi ordinetur
in bonum finem et terminum, nunquam habetur
perfecta prudentia, nisi sit coniuncta virtutibus moralibus,
per quas proponamus nobis bonum terminum, et bonum
finem. Sic etiam, quia nunquam debite, et perfecte
habetur bonus finis, nisi tendamus in ipsum per bonam
viam, nunquam perfecte habebimus aliquam virtutem
moralem, nisi sit coniuncta prudentiae. Talem ergo rationem
intendit facere Philosophus circa finem 6. Ethicor.
Habens perfecte aliquam virtutem moralem, habet perfectam

Torna all'inizio