Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 20


Admissivae aves dicebantur ab auguribus, quae consulentem
iuberent.
Adulari est compositum ex accedendo et +alludendo.
Addubanum dubium.
Adulter et adultera dicuntur, quod et ille ad alteram et
haec ad alterum se conferunt.
Aquilus color est fuscus et subniger, a quo aquila dicta
esse videtur, quamvis eam ab acute volando dictam volunt.
Aquilus autem color ab aqua est nominatus. Nam cum antiqui
duos omnino naturales nossent, id est album et nigrum,
intervenerit autem is quoque, qui ita neutri similis est, ut
tamen ab utroque proprietatem trahat, potissimum ab aqua
eum denominarunt, cuius incertus est color.
Aquilo ventus a vehementissimo volatu ad instar aquilae
appellatur.
Anquirere est circumquirere.
Andron locus domicilii appellatur angustior longitudine, in
quo viri plurimi morabantur, ut gynaeceum a mulieribus.
Apud et penes in hoc differunt, quod alterum personam
cum loco significat, alterum personam et dominium ac potestatem,
quod trahitur a penitus.
Anxur vocabatur, quae nunc Tarracina dicitur Vulscae gentis,
sicut ait Ennius (Ann. 152): «Vulsculus perdidit Anxur.»
Aquarioli dicebantur mulierum inpudicarum sordidi adseculee.
Aquipenser genus piscis.
Apellinem antiqui dicebant pro Apollinem.

Torna all'inizio