Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1984


VOGESUS fluvius est Lingonensium ripas corrodens
cursu.
VOMANUS fluvius est Ytalie Hadrie colonie Aprutine
propinquus.
URBANUS fluvius est Pannonie non ignobilis, in Danubium
fluens haud longe a Taurino.
URGIS fluvius est Germanie ciarus et in Occeanum
fluens.
USARIENSIS fluvius est haud longe ab Ansaga atque
Nabale.
VULTURNUS fluvius est in Samnio oriens et rapidissimo cursu
volvens saxa per Campaniam labitur Capuamque olim potentissimam
civitatem alluit et in Tyrrhenum haud longe a Cumis
mergitur.
 
XANTUS, quem scribunt Xanthus auctores, fluvius est ex
Yda monte secus Ylionem defluens, longe maior fama quam
undis. Hunc incole vocavere Camandrum. Qui Symoenti
iunctus, facta palude quam Palescamandrum dicunt, in Propontidem
funditur.
XANTHUS alter a superiori fluvius est per Lydam fluens, a
quo et civitas nominata.
 
ZAROTIS fluvius est Persarum, cui propinqui sunt Disi montani
populi bitumen arte perficientes. In Persicum autem sinum
exit hostio imperitis difficili.
ZELIA fluvius est propinquus Lampsaco oppido quod ante
Pitiussa dictum est, insigne incola Priapo.
ZYRAS fluvius est Thracie, Dionysopolim, Crimos ante dictam,
alluens.
ZOBETIS fluvius est Hyrcanie, in qua nemus est umbrosum
altissimis arboribus, et in eois oritur suis undis pingue faciens
solum. Qui postquam aliquandiu iter fecit interveniente saxo
in parte dividitur duas eque dispensatis aquis et preceps inter
saxa cautesque vallium discurrens terram subit et .CCC. stadiis
occultus elabitur, et quasi ex fonte novo prorumpens iterum
exit in terras, nec diu et in Ridagium fluvium cadit. Et quod

Torna all'inizio