quia sine misericordia peccatores puniebat, vel quia  
post adventum Christi, ad litteram observata, animae  
mortem ministrat. Novum vero Testamentum ministratio  
spiritus dicitur, vel quia per ipsum Spiritus  
sanctus observanti datur, vel quia in eo vetus lex  
spiritualiter intelligitur et servatur. 
9. AUGUST. ( lib . II  contra advers. legis et prophet. ,  
c. 7, tom. VI).  Ita ut non possent filii Israel . Quod  
non poterant filii Israel intendere in faciem ejus,  
propter gloriam vultus ejus, signum erat quia in  
lege Christum intellecturi non erant; et ideo velamen  
inter faciem Moysis et illos positum erat, ut  
non intenderent, sicut scriptum est: Filii Israel  
usque in finem, etc. 
10. LANFR.  Nam nec glorificatum est . Ordo: quod  
claruit, nec glorificatum est in hac parte, propter  
excellentem gloriam. Exponit gloriam praedicatorum 
Novi Testamenti. Dicit enim quod facies Moysis, quae  
in legis veteris latione claruit, non potest dici glorificata,  
in consideratione istius partis, id est, si ad  
apostolorum gloriam referatur, propter excellentem  
gloriam quam habent et habituri sunt. 
11.  Quod evacuatur . Velamen veteris legis aufertur  
nunc, quia modo exponitur quidquid legales observationes  
significaverunt. 
12.  Dominus autem spiritus est . Ordo: Spiritus  
sanctus est Dominus, et potest operari quod vult;  
ac per hoc quod quos vult illuminat, quos vult in  
tenebris ignorantiae deserit. 
13.  Ubi autem Spiritus Domini . Exponit causam  
cur Judaei libere non possunt intelligere Vetus  
Testamentum, et cur praedicatores Novi Testamenti  
ipsum libere intelligant: videlicet quia illi Spiritum  
Dei non habent, hi autem habent. 
14. Ibi libertas? Ab Israele converso auferetur  
velamen; libertas enim Dei erit in eo, quia Spiritus 
  |  
  |