de patre et matre sum. Et dixit: vis quod te emam? Et respondit:
qualiter consulis me de tua pecunia? Et dixit ei: ad
quid bonus es? Et respondit: ad liberandum. Et moratus est in
captivitate longo tempore et ad finem liberaverunt eum. Erat
vir bone magnitudinis, pulcre forme, remissi coloris, magni
capitis et instrictus inter humeros, habens gravem aspectum
et in facie signa variolarum; et erat multorum verborum,
dehonestator illorum qui eum precesserunt, intromissor et laudator
dominorum, finiens vitam in centum et octo annis. Et ista
sunt dicta eius. Et dixit: discretus est ille qui linguam suam
refrenat. Et dixit: querere consilium est quies tibi et labor alteri.
Et dixit: fraudacionis denegacio vita est amicitie. Et dixit:
sequaris honos et eris unus eorum, sequaris malos et eris
unus ex eis. Et dixit: liberalis est qui cogitat, in negociis puris
et mundis, que decent, et quando viderit ea, perficit priusquam
eveniat necessitatis occasio et impedimentum. Et dixit: quando
cor est tutum, existit sapiencia et pollet virtutibus. Et dixit: os
ostendit quod iacet in corde. Et dixit: fraudes sunt fructus
cogitationis inepte. Et dixit: multa taciturnitas facit hominem
esse inscium. Et dixit: perfidia aufert discrecionem et levitas
continenciam. Et dixit: aspectus ostendit quod iacet in corde
plusquam verbum. Et dixit: qui previdet in factis suis, securus
est quod non peniteat. Et dixit: qui non gratificat bona que
conferuntur sibi, invidet illi. Et dixit: mirum est de illo qui
potest assimilari Deo et conatur assimilari bestiis. Et dixit: non
convenit operari vel dicere aliquod de quo accusatus doleas quia
si feceris, eris accusator tui. Et dixit: acquiratis bonitates quia
propter eas perdentur malicie. Sapiens quidam, per fractionem
|
|