duce eiusdem predecessoribus perpessimus, que etiam ab eodem 
ipso nobis inferri, si dominatus culmen super nos susceperit, 
formidamus". Cumque hec et his similia ab eis superbo ore 
proferrentur, atque magnas quidam, Sarolus nomine, 
unus ex illis qui ex parte Comitis verba detulerant, dura contra 
eos pro hoc ipso verba reddidisset, mox illis in eum furore 
concitatis, dum fugam evadendi infelix ageret, ferocius ab 
ipsis succissus interiit. 
6 
Que videlicet cum Rogerio relata fuissent, licet cordis dolore 
intrinsecus quam plurimum tangeretur, animi sui impetum pro 
temporis gravitate obvolvens, rursus mittebat, exorans eos 
quatinus quod sibi iustum ad habendum erat non denegarent. 
At illi, super hoc iterum atque iterum multipliciter secum conferentes, 
tandem talia respondentes dixerunt: "Concedatur nobis 
munitio turris maioris ad custodiendum; sicque post, dominio 
ipsius subdemur". Quo audito, ille, quamquam super hoc pernimium 
aggravaretur, subditionem tamen civium accepturus, 
predictam arcem eis, pro nutu ipsorum, conservandam annuit. 
7 
Interea Comes Ranulphus, qui eius iam sororem nomine Matildim 
in coniugium duxerat, audiens illum Salernum advenisse, 
continuo pergens invenit eum in mari, in eodem adhuc loco 
quo prius substiterat, consistentem. Ubi cum post multa verborum 
Rogerius eius hominium sibi subdendum postulasset, 
illeque, nisi forte quid sibi ab eo daretur pro quo id fieri deberet, 
recusaret, percunctatur mox, quid sibi per hoc ab eo conferri 
gestiret. At ille: "Volo, inquid, quatinus si mei submissione
  |  
  |