: Legenda sanctae Clarae virginis

Pag 2445


Cruris etiam contractione plagatus, liber ambulare non poterat.
Ducitur asello vectus ad sanctae Clarae sepulcrum, ubi duobus
diebus et tribus noctibus iacet; die tertio nullo tangente, crus
eius fragore magno personuit, et ab utraque infirmitate sanatus
illico fuit.
De caeco illuminato.
53 Iacobellus dictus filius Spoletinae, duodecim annorum caecitate
percussus, ducem itineris sequebatur, nec sine ductore quoquam
poterat, nisi in praecipitium ambulare. Nam et semel puero
parumper dimissus, in praecipitium actus, brachii fracturam cum vulnere
capitis reportavit. Hic cum iuxta pontem Narnii quadam nocte
dormiret, apparuit ei quaedam domina in somnis, dicens ei:
Iacobelle, quare tu ad me non venis Assisium, et liberaberis? Qui
mane consurgens duobus aliis caecis tremebundus recitat visionem.
Respondent illi: Dominam quamdam nuper audivimus in Assisii civitate
migrasse, cuius sepulcrum per sanitatum munera et per multa
mirabilia manus Domini dicitur honorare. Quo audito, impiger factus
concite properat, et nocte hospitatus apud Spoletum, eamdem
cernit iterum visionem. Ocior advolat, totum se prae amore luminis
ad cursum praecingens.
Perveniens autem Assisium, tantas ante Virginis mausoleum
gentium concurrentium reperit turbas, ut ipse intrare nullatenus posset
ad tumbam. Supponit lapidem capiti suo, et cum fide magna,
dolens tamen, quod introitum habere non posset, somnum capit prae
foribus. Et ecce, tertio vox ad eum: Benefaciet tibi Dominus, Iacobe,
si poteris introire. Evigilans ergo rogat cum lacrymis turbas,
clamans et preces ingeminans ut ei propter divinam pietatem viam
praestare dignentur. Data sibi via, calceamenta proijcit, vestes
exuit, collum corrigia cingit, et sic humiliter sepulcrum contingens,
lentum somnum incurrit. Surge, inquit ei beata Clara, surge, quia
liberatus es. Extemplo surgens, omni caecitate discussa, omni oculorum
caligine relegata dum clare per Claram videt luminis claritatem,
Deum laudando clarificat, et pro tanti mirificentia operis ad
benedicendum Deum omnes gentes invitat.

1



5




10




15




20




25




30



Torna all'inizio