postremo cibariis, ne in infidelitatis obprobrium dilabantur, hostium se
ferris obiciunt et crudelis mortis exitio se exponunt, ut fama vivant et sic
mortui vivere glorientur. Hec vos, viri fidelissimi, viri serenissimi, prudentissime
meditantes contra perfidiam hostium, qui terra marique artum
dedere, vos callide, viriliter et fidelissime vos gerentes, pro fide nostri
nominis dampna rerum exterius, interius autem tribulationum caminos,
quibus probari constantia fidelium convenit, fortissime tolerastis, et certi
sumus quod, si foret expediens, et inhumanis vesci cibariis et morti crudelissime
tradere vitam vestram, antequam fluctuaret in aliquo, vestra laudanda
fidelitas non paveret. Ex hiis sane in compassionis animo tribulationum
et dampnorum vestrorum facti participes, universitatem vestram
firmiter scire volumus et tenere, quod sic alte, sic munifice vestra dampna,
tam in arboribus et viridariis, quam in domibus et in quibuscumque rebus
aliis existentia tam intus quam extra civitatem vestram Gaiete, vobis
emendare proponimus et etiam resarcire.
... rex universis scolaribus Bononie, per Stephanum.
Cum amenitate cordis et iocunditate mentis conditiones insignes inclite
civitatis Bononiae, que, velut humanarum legum mater et alumpna virtutum,
sitientibus labiis scientie margaritam querentium, plenis uberibus
sapientie nectar stillat, recensitas ex lectione vestre transmisse pagine
nuper audivimus etc.
|
|