Guido Faba: Ars dictaminis

350


LXXXXIV.
De participiis: quomodo ponantur, punctentur
et construantur.

Nota quod dictatio debet sollicite inspicere a quo verbo
regatur participium, quod in suo dictamine duxerit apponendum.
Item nota quod participium semper debet poni in eadem
clausula cum suo verbo a quo regitur. Item nota quod inter
participium et verbum a quo regitur, coniunctio vim copulandi
habens vel vocem aut etiam intellectum, cadere nunquam
potest, cum participium in se copulam habeat interclusam;
sed participio verbum adiungas,ut «legens disco» idest «lego
et disco». Item nota quod quando participium regitur a verbo
precedenti, semper punctum ante participium facias suspensivum.
Exemplum: «Existo Bononie, circa studium litterarum
facturus quad ad tuum honorem debeat pertinere». Si vero
a verbo sequenti regitur, ante participium debet fieri punctum
planum. Exemplum: «Existo Bononie circa studium
litterarum. Facturus itaque quod tibi debeat complacere, te
rogito puro corde ut secure petas si qua possum facere tibi
grata». Item nota quod participium ex parte appositi constructionem
senper retinet sui verbi, unde, sicut bene dicitur
«Amo Platonem» ita bene dicetur «Sum amans Platonem».
Item nota quod participium debet esse eiusdem numeri et
persone cum verbo a quo regitur, ut «Legens proficio».
LXXXXV.
Quando proprium nomen ab hoc ablativo «NOMINE»
terminetur, et quando dicitur «DE RE PREDICTA»
vel «DE IPSA RE».

Item nota quod illa propria nomina debent tantummodo
per istum ablativum «nomine» terminari, que ad appellationem

Torna all'inizio