ingrediendi, vel aliquid introducendi, Castri-villensibus pateret. Sed infra muros modicum
victus habentes, dum per tres hebdomadas, imminente hoste, premuntur, exhaustisque quae
ad victum habebant, Guillelmus, quod ut faceret primo expetebatur, ut si susciperetur expetens,
se jus ducis tenere repromittit. Ad quod exequendum, dum fidejussores ad placitum
ducis non habet, castra quae de ipso habebat, pro plegio ponit. Duci, in sua virtute usque
ad determinatum diem, quo jus teneatur deliberatum, per manum comitis securus factus,
quod jus exequi praevaleat, castra sua sibi reddantur. Instante itaque termino juris tenendi,
loco determinato convenientes, querimonias suas adversus Guillelmum exponit. Sed ille
modicum juris habens, dum minus rhetorice argumentatur, judicio his, quae sub duce habebat,
privatur. At, dum judicio contradicere molitur, minus facultatis vel juris habens, terris
privatus, cum uxore ad imperatorem Constantinopolitanum transivit; ubi aliquantisper commoratus,
tandem, cum multa pecunia rediens, duci, ut pio et misericordi viro, reconciliatus,
terram, quam amiserat, excepto castro Sancti Marci, recipit.
XXIII. - Cum autem inter Urbanum apostolicum et Henricum, Theutonicorum imperatorem,
dissentiones efferbuissent, quibusdam controversiis inter Corradum, eiusdem Henrici
filium, ac patrem - quod seriatim longum est enarrare - insurgentibus, Corradus, irato animo,
a patre discedens, ad apostolicum et Mathildem marchisam, quae ei ex fidelitate adhaerebat,
se contulit, eorum auxilio plurimum per Italiam rebellis existens. At cum juvenis et sine
uxore esset, et sumptibus ad id, quod coeperat, necessariis minus abundaret, consilio apostolici
et praefatae marchisae Mathildis per Corradum comitem, quem ad id legationis peragendum
direxerunt, filiam Siculorum Calabrensiumve comitis sibi in matrimonium concedendam
expetit. Apostolicus etiam literas suas comiti, ut sibi familiari et amico, ad hoc
idem dirigens, ad concedendum hortatur, dicens sibi magno honori et proficuo futurum, si
filia filio regis futuro sponso jungatur, et juvenis, sanctae Romanae Ecclesiae fidelitate
adhaerens, sed sumptibus, quibus contra patrem, qui eum injuste oppugnabat, minus sufficiens,
quos pater cum filio daret, viribus victus ad debellandos inimicos sanctae Dei Ecclesiae
praevaleret.
Comes autem, hac legatione percepta et suasoriis literis apostolici viri perlectis, usus
consilio fidelium suorum et maxime Roberti, Traynensis episcopi, per quem omnem convenientiam
Corradi exquirit - nam italus erat et illarum partium gnarus - quod expetebatur,
concedit, et ab utrisque partibus exequendum sacramentis firmare fecit. Nuptiarum itaque
die determinato Corradus comes, a comite Rogerio pluribus munificentiis honoratus, reditum,
unde venerat, accelerat; anhelumque de relatione legationis, dominum, nuptias concessas
accelerans denunciat, plurimum laetificat. Porro comes Rogerius, apparatis iis quae ad id
officii congruebant, plurima classe per episcopum Traynensem et alios barones suos filiam,
multis thesaurorum exeniis ditatam, Pisam usque conducere fecit: ubi filius regis obvius cum
omni honorificentia suscipiens, authentice dispensata solemnes nuptias celebravit, anno Verbi
incarnati MXCV.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|