et ideo diligere Deum et proximum sunt quidem diversi actus, sed ad eumdem
habitum pertinent; sicut etiam videre album et nigrum, et propinquum et
distans, sunt diversae visiones secundum numerum, et diversos modos habent,
et tamen ad unam visivam potentiam pertinent: et sic etiam de actibus caritatis
dantur diversa praecepta secundum diversos modos quos habent.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod, ut dictum est, habitus specificantur
ex obiectis suis secundum rationem quam principaliter attendunt. Ratio autem
obiecti sumitur secundum proportionem rei circa quam est operatio habitus vel
potentiae, ad actum animae, in qua sunt habitus vel potentiae. Quia autem per
operationem animae dividuntur quandoque quae secundum rem coniuncta, et
summe unum sunt; ideo contingit quod ubi res est eadem, sunt diversae rationes
obiecti, sicut eadem res obiectum est liberalitatis, ut est donabilis, et iustitiae,
ut habet debiti rationem.
Et similiter ubi res est communis, est ratio obiecti particularis et propria: sicut
philosophia prima est specialis scientia, quamvis consideret ens secundum
quod est omnibus commune: quia specialem rationem entis considerat secundum
quod non dependet a materia et a motu: et similiter est in proposito.
Obiectum enim caritatis proprium et principale est bonitas divina. In omnibus
autem aliis virtutibus est aliquod bonum divinum; sed tamen hoc quod est commune
secundum rem, habet specialem rationem: et ideo caritas est specialis
virtus ab omnibus aliis distincta.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod sicut est in scientiis, quod una scientia specialis
ab aliis distincta, scilicet prima philosophia, omnibus aliis scientiis perfectionem
impartitur, inquantum obiectum suum est commune secundum rem obiectis
omnium aliarum scientiarum; ita etiam est in virtutibus, ubi illud quod ad aliquam
virtutem pertinet, potest poni in definitione virtutis communis; sicut patet
de prudentia, quae perficit rationem virtutis in omnibus virtutibus moralibus: et
ideo ratio recta, quae ad prudentiam pertinet, ponitur in definitione virtutis, ut
patet 2 Ethic.: «Virtus est habitus electivus in mediocritate consistens determinata
ratione, prout sapiens determinabit». Nec ex hoc habetur quod prudentia
non sit specialis virtus, sed quod est generalis regula omnium virtutum; et ita
etiam caritas, quae perficit omnes alias virtutes, ponitur in definitione virtutis;
nec ex hoc habetur quod sit generalis virtus, sed generalis perfectio virtutum.
Tamen hoc quod dicit Augustinus, quod est virtus ordo amoris, potest dupliciter
accipi: vel pro ipso amore caritatis, et tunc praedicta responsio tenet; vel pro
amore in communi, et sic amor sumitur pro amore naturali, qui inest cuilibet
potentiae respectu sui obiecti, quem virtus determinat: quia est ordinatio affectionum
animae. Quidam autem non attendentes differentiam naturalis amoris vel
|
|