et in colatura ÷ citrinorum alteram Indorum ponas, et predicta
ratione propines. Si magis purgare volueris, et sine febre fuerint,
yerapigra Constantini dabii, quoniam miro modo de adusta colera
laborantibus subvenit. Dieta sit digestibilis in pane, vino temperato,
pullis et carnibus castratorun arietum; ab aqua caveant, quia novimus
eis esse inimicam; facias emplastrum super splenein sic: oxicroceum,
pulverem costi et radicem capparis supersparge et malaxatum
supermitte; vel faclas istud mirabile, armoniacum cum aceto
distempera et residere dimitte et pulverem capparis et costi
et centauree minoris, projecto aceto, cum gumma illa distempera,
et panno inducto super splen pone. Nobilibus qui hac passione laborant
II ÷ pulveris sene, capparis, cuin sirupo acetoso, mane singulis
diebus tribue. Si vero splen valde fuerit induratus, sanguisugas
super splen pone et cufas cum scarifactione (sic), et ne vulnera
claudantur, ungantur oleo rosaceo; deinde super splenem apertis
vulneribus hoc emplastrum pone: armoniacum cum aceto
pulverem calcucecumenon et lepidos calcis et lapidis calaminarisa
cum amoniaco distemperato commisce et utere.
Item de eodem — Cum enim splen distemperatur secundum
frigiditatem, urina videtur tenuis et alba; sed qunadoque
propter grosam ventositatem ex indigestione creatam et humores
dissolventem spissa cum albedine consideratur. In principio
contra splenem inungere festines cum dialtea vel unguento quod
ita componas : flores mirice in oleo per VIII dies dimette, nono bullias
et colature ceram jungas et unge ; vel alteam, squillam, brioniam,
vitiscellam, cucumerem agrestem tere fortiter et in oleo
bullire facias et colature ceram adjunge et utere. Mollificato unctionibus
splene purges ita : polipodium, agaricum, anisum, feniculum,
camedreos, camepitheos, centauream minorem, capparis
radices, ciperis, reubarbare, squinantium in acqua bullias et in colatura
mirobolanos citrinos ponas et mane tribuas ; vel in sero
caprino mirobolanos citrinos ponas et sic tribuas. quiabus non
existentibus debilibus, utiliter dare poteris theodoriton yperiston,
anacardinum vel yaralogodion : cerotariis utariis, ut apostolicon
vel oxicroceo; prius tamen pulverem capparis et costi et centauree
minoris cum ipso incorporato. Cause isti centauree minoris,
costum, radicem capparis recipe, memineris non in fine
necessaria.
Nota — Pueris, quia medicinas supradictas dare non possumus,
aquam in qua diu bullierit mirice radix quoad sanus fiat largimur ;
scutellas et etiam cifos, vel etiam, si possibile est, barrile in quo
vinum eorum conservetur, de ligno mirice utiliter facimus et
liberantur.
De yliaca que fit vitio splenis. — Multociens a splene originem
ducit yliaca passio, nec negamus quin a ventositate et viscoso humore
atque aliis causis fieri habeat. sunt autem quidam qui nec
assellant nec mingunt in hac passione ; sunt qui mingunt et assellant
et qui hac passione laborant non leviter. Dabis ergo non valentibus
|
|