Boncompagnus de Signa: Cedrus

Pag 122


continetur quo modo illi qui tenentur statuto se in publicis et
privatis negotiis regere debeant, et quam sive quantam
pati penam si statuti non observaverint mandata.
Vel aliter: statutum est arbitraria mundi norma que
a vulgari hominum consuetudine procedit.
Nam quelibet duitas in finibus Ytalie sua facit statuta
seu constituciones, quibus potestas vel consules publica
exercent negotia, et puniunt excedentes, non obstante aliqua
lege que contra statutum dicere videatur, pro eo quod
illa statuta seu constituciones iuraverunt integraliter
observare.
Porro quedam statuta fiunt quandoque a castellanis
burgensibus et villanis. que largo modo generalia, et strincto
possunt specialia nuncupari.
Fiunt etiam in multis partibus Ytalie quedam iuvenum
societates. quarum aliqua falconum, aliqua leonum, aliqua
de tabula rotonda societas nominatur. et sic diversi nomina
diversa societatibus super imponunt. et licet ista consuetudo
sit per universas partes Ytalie, multo fortius in Tuscia
viget, quia vix reperirentur in aliqua duitate iuvenes
qui non sint adstrincti alicui societati vinculo iuramenti.
huiusmodi quippe societates quedam faciunt fieri per
manum publicam statuta, que vulgo brevia nominantur.
unde dicitur: iste iuravit ad nostrum breve, seu iuravit ad
breve nostrum.

Eodem modo faciunt plures qui tures hedificant quoddam
statutum quod vulgo breve nominatur, in quo continetur
quomodo vel quantum debeant levare turem vel custodire,
et qualiter unus alterum iuvare teneatur.
Fiunt et quandoque ab hospitalariis, templariis, clericis,
et aliis Christi fidelibus quedam consortia seu fraternitates,
pro quibus aliqua brevia conponuntur.
Set hec statuta dici proprie non debent. in conponnendo
namque supradicta statuta seu brevia simplex dicendi
modus observatur, et quasi vista vulgare omnia
referuntur.
IV.
Statutum dicitur a statuo statuis, vel a statutore.
V.
Licet autem omnibus qui libertate fruuntur secundum
generalem consuetudinem Ytalie consimilia facere statuta,

Torna all'inizio