Quis clades Frigium, quis posset funera Troum
scribere, vel terris proiecta cadavera, vel quae
sautia sunt telis bellantum corpora? Nulli
sors tantum sua leta fuit, quin vulnera saltim
bellando acciperet fieretque cruore superstes.
Non quondam armatus sub valle reconditus ima
ipse Iubas, stimulans Romanos milite parvo,
tantam hominum stragem posuit tantamque ruinam,
quantam hodie miseri cepere per horrida Teucri
proelia concussi; non consul Curio magnas
insidias passus tantos in mente dolores
sensit et infestas non tantas substulit iras,
quantas a veris accepit barbarus armis.
Non sibi vita placet, sunt centum in pectore curae
et centum rapiunt diversa pericula mentem
huc illucque suam: requies est nulla labori
nullaque spes armis, animoque audatia nulla,
tota sub adverso deiecta superbia Marte.
Frustra animat socios, frustra succurritur armis,
quando animi et fortes desunt ad proelia vires.
Ut tandem actonitus vidit cadere arma suorum
Dardanus et scevo Frigios sub Marte peremptos
|
250
255
260
265
|