circumquaque angustia cum magna tristicia. Tandem divina inspirante clementia omnium
Nonantulensium coetus salubria repperit consilia. Ad Dei enim misericordiam et
beatissimorum Senesii et Theopontii martyrum gratiam mente flectitur promtissima.
Deponuntur ergo ornamenta, induuntur et cilicia. Tribus diebus districta aguntur ieiunia,
multa fit et psalmodia. His rite peractis beatissima corpora in nitida volvunt pallia et
sic in feretro posita cunctis psallentibus et letanias agentibus cum omni reverentia in
circuitu deportantur patriae. Fiunt metaneae multae, queruntur misericordiae solitae.
Dantur dona et oblationes infinitissimae, quae Deus omnipotens creator omnium solita
sua pietate precibus et meritis ipsorum et exaudire et accipere dignatus est. Peracto
autem Deo et eius sanctis famulatu amare mortis pestilentia Nonantulensium populum
imperante Deo dimisit. Ex illa namque die predicta plebs Deo atque his sanctis fidelius
servivit et tam nefariam pestem nunquam amplius sensit. Quae omnia pro amore sanctorum
Senesii et Theopontii martyrum omnipotentem Dominum agere et mundo patefacere
ad laudem sui sanctorumque suorum venerationem et credimus et confirmamus.
14. Pro quorum dilectione atque memoria hec carmina in eorum sarcofago fuerunt
composita:
"Hic recubat sanctus Senesius intus in arca,
Tum pariter Theopontius extans almus in ipsa,
Quos sudore suo vexit Rodulfus adelphus,
Qui tunc Tervisio degebat paupere cella.
Petrus sacra sacer condens posuitque locello
Corpora namque suis manibus post condidit ambo
Atque ornavit eos, ut cernis, quisquis amice,
Quo precibus portetur eorum salvus et ipse.
Audiat et nostras sanctus Senesius orans
Voces ac laudes et nostrum carmina solvens
Pro miseris nobis cunctis Theopontius horis,
Crimine solvamur, rogitando postulat almus.
Vos Domino cari nobis estote parati
Porgere presidium celorum munere dignum.
Vivere Rolandi per vos sit in aethere beati. Amen."
15. Veneremur igitur, fratres karissimi, gloriosos martyres Senesium atque Theopontium
eum omni veneratione et mentis devotione hodie et semper in terris, quorum
gratiam et merita scimus venerari et gaudere cum sanctis angelis in caelis, qui pro
Christi nomine multa in suo tormenta passi sunt corpore et, ut ad celorum venirent
patriam, mortis subire non dubitaverunt pericula. Isti sunt, qui ex magna tribulatione
venerunt et suas stolas in sanguine agni laverunt. Sua etenim corpora propter Deum
tradiderunt ad suplicia ideoque in aeterni regis palatio coronantur et habendo Dei gratiam
perpetualiter letantur, et quia Christi sunt secuti vestigia, ideo eorum animae in aeterna
gaudent patria. Propter inmania eorum miracula multisque oblata beneficia ipsorum
laudantur assidue et venerantur multis in locis corpora, sed precipue in Nonantula patria.
Isti gloriosi patres nostri una cum angelorum consortio et cum Christo domino regnant
in parradisi gaudio. Celebrantur ergo beatissimorum Senesii et Theopontii natalicia,
qui passi sunt pro aeterna Dei gratia, in suo dignissimo adventu in Nonantulam XII. kal. Iun.,
omnipotente Deo regnante et gubernante stelliferi mundi machinam, cui sit imperium et
potestas, honor et gloria per infinita seculorumt secula. Amen.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
|