inde Eolium seu Mysim, et post hec Hellespontum atque Propontidem;
inde Bosphorum Thracium et Paphlagonium littus,
cui et iuncti Chalybes, quos Amazonium sequitur mare, et inde
Tabarenum et Colchium atque Bosphorum Chimericum hostio
Tanais iunctum, ubi post incipit Europa. Nomina autem
quibus signatur Asyaticus Occeanus pauca apud nos sunt.
Nam ab Ethiopico Occeano qui Afer est Yndicus incipit, omnem
fere usque in orientem oram, sub diversis tamen vocabulis,
occupans. Ibi Eous est Occeanus. Inde inter Tabum promontorium
quod Taurus extollit et Tabim montem Sericus est
Occeanus, inde Caspius, sinum intromictens ad Scythas atque
Hyrcanos. Post hunc Hyperboreus sub aquilonari fere cardine et
Scythico iunctus subsequitur, ubi finis est Asyatici litoris et
Europici principium.
ATLANTICUM mare Affricani pars est, hinc Mediterraneum,
inde Occeanum occupans nomine. Nam in Mediterraneo a
Muluca fluvio, qui Mauros separat a Numidis, incipiens in occiduum
tendit, magnum portum, Rusicadam oppidum, montes
quibus Septem Fratres nomen est, et inde Abylam montem e
Calpe Hispano opinione veteri separatum alluit. Hic Occeanum
intrans Tinge, oppidum Anthei, habet in litore et Ampelusia
promontorium, apud quod finis est illi, cum post illud
Ethiopum Esperium subsequatur mare. Atlanticum autem
denominatum est ab Atlante monte ingenti ei supereminente.
AUSONIUM mare Tyrrheni maris pars est, ab Ausoniis populis,
qui iam dudum inter Campaniam Latiumque (ut placet aliquibus)
sedes habuere, nuncupatum.
AXENUM mare dicitur quod et Ponricum dicimus et Euxinum,
sic a rudi trucique barbarie incolarum ante dictum. Quorum
postquam advenarum commercio molliti sunt mores et
habilior exteris lingua facta est, Euxinum dictum est. Et ideo
ubi de Euxino scribetur infra que explicanda sunt latius
apponentur.
BAIANUS sinus, pars Tyrreni maris, parvus est, a loci amenitate
atque medicorum fondum salubritate famosus. Apud eum
|
|