Ad tertium dicendum, quod non potest diabolus in specie Christi apparens sine
peccato adorari, nisi sit conditio actu explicita: non enim sufficit solo habitu:
quia ipsa novitas rei insolitae, considerationem et attentionem requirit; sicut
dicitur de beata Virgine Luc. 1, quod cogitabat qualis esset illa salutatio.
Solutio VII
Ad septimam quaestionem dicendum, quod quandocumque aliquod nomen
imponitur alicui actui vel accidenti secundum quod determinatur ad aliquod
unum, non potest dici de alio nisi improprie vel metaphorice: sicut simitas
imponitur curvitati nasi; unde non potest dici, quod crux sit simum, vel lignum
quod est curvum, nisi metaphorice. Similiter cum latria sit nomen impositum
servituti divinae, non potest quaecumque alia servitus alteri exhibita dici latria
nisi improprie vel metaphorice; unde latria non dicitur univoce de cultu Dei
veri et de idolatria.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod materia quae includitur in ratione speciei,
bene diversificat speciem, et impedit univocationem, sicut patet in exemplo
posito de curvitate nasi; et ita est in proposito.
Ad secundum dicendum, quod hoc nomen «beatitudo» significat aliquid propter
quod omnia alia sunt eligenda, et ipsum propter se tantum eligatur omnis boni
sufficientiam habens, sine hoc quod concernat aliquam materiam; et ideo semper
remanet beatitudo univoce dicta, quamvis in diversis rebus
quaeratur. Sed non est sic in proposito, quia nomen latriae materiam concernit.
Ad tertium dicendum, quod cum dicitur, quod idolatria sit cultus Deo debitus
idolo exhibitus, hoc quod dicitur, idolo exhibitus, diminuit de ratione praecedenti;
unde non sequitur: ergo est latria: sicut aratio dicitur scissio quae debetur
terrae: si quis autem vomere scindit aquam, illa scissio est terrae debita,
non tamen dicitur aratio nisi aequivoce.
ARTICULUS 3
Utrum latria debeatur Deo ratione potentiae,
an sapientiae ac bonitatis
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod latria debeatur Deo ratione potentiae. Servitus enim dominium
respicit. Sed Deus dicitur Dominus propter potentiam coercendi subditam creaturam,
ut dicit Boetius. Cum igitur latria sit servitus, videtur quod
debeatur Deo ratione potentiae.
|
|