Iohannes de Plano Carpini (ca. 1190-1252): Historia Mongalorum (ca. 1250)

Pag 311


Eldegai appellatur, causam adventus nostri. Cui diximus easdem causas
quas Corenze superius dixeramus.
<16>. Auditis causis, introduxit nos in stationem, facta prius
inclinatione et audita admonitione de limine, ut dictum est. Intrantes
autem, flexis genibus diximus verba nostra; dictis verbis, litteras
obtulimus, et rogavimus ut darentur nobis interpretes qui litteras
valerent transferre; qui in die parasceve nobis dati fuerunt; et
diligenter transtulimus eas cum ipsis in littera rutenica, sarracenica
et lingua Tartarorum. Que interpretatio fuit Bati presentata,
quam legit et notavit attente. Tandem ad nostram reducti fuimus
stationem, sed nulla cibaria nobis dederunt, nisi una vice aliquantulum
milii in una scutella, quando venimus in prima nocte.
<17>. Iste autem Bati satis se magnifice tenet, habens ostiarios
et omnes officiales sicut et imperator eorum. Sedet etiam in eminentiori
loco, quasi in trono, cum una de uxoribus suis; alii autem,
tam fratres quam filii sui et etiam alii maiores, sedent inferius
in medio super bancum; alii vero homines post eos in terra,
sed viri a dextris et femine a sinistris. Tentoria autem de panno lineo
habet magna et satis pulchra, que regis Hungarie fuerunt. Nec
aliquis extraneus ad tentorium audet accedere, preter familiam,
nisi vocatus, quantumcumque sit magnus et potens, nisi forsan
sciatur quod sit voluntas ipsius. Nos autem, dicta causa, sedimus
a sinistris, et sic faciunt omnes nuntii in eundo; sed in redeundo

Torna all'inizio