Historia translationis
corporis s. Agathae V. M.
Constantinopoli Catanam
auctore Mauritio Ep. Catanensi
Absolutio Domini Mauritii Catanensium
Praesulis
Mauritius Divina protegente gratia Cataniensium
Praesul cum omnibus suis coenobitis,
omnibus Episcopis, Abbatibus, monachis,
Clericis, militibus, viris ac mulieribus, in Christo pie
viventibus salutem.
Gaudium, quod in praesenti nobis evenit tempore,
vobis celare nolentes, his litteris patefacimus, quatenus
una nobiscum corda vestra laetentur. Igitur sciat
Dilectio vestra, Fratres carissimi, corpus beatissimae
Virginis et Martyris Agathae ad proprios deductum
esse alumnos, unde ex parte omnipotentis Dei Patris
et Filii et Spiritus sancti, vice Beati Petri Apostoli,
cui a Domino ligandi atque solvendi collata est potestas,
de omnibus peccatis, quae confessi fuerint, venientes
ad suum sacratissimum corpus recto corde adorandum,
tertiam partem dimittimus. Et si forte incepto
itinere quis morte praeveniente obierit, et confessus
peccata sua fuerit, omnia dimittimus ei, praestante
Domino nostro Iesu Christo, cui est honor et
gloria in secula seculorum, Amen.
In nomine Domini nostri Iesu Christi, Amen.
|
|