Ermentrudi sorori carissimae Clara Assisias humilis ancilla Iesu
Christi, salutem et pacem.
Novi te, o carissima soror, mundi e coeno, opitulante gratia
Dei, feliciter aufugisse: quamobrem gaudeo et congratulor tibi, ac
iterum gaudeo te semitas virtutis cum tuis filiabus strenue calcare.
Esto, carissima, fidelis ei
cui promisisti usque ad mortem,
ab eodem enim coronaberis laurea vitae.
Brevis est labor hic noster,
at merces aeterna;
non te confundant strepitus mundi
fugientis ut umbra;
saeculi fallacis non te dementent inania spectra;
ad sibila inferni aures obtura,
et eius conatus fortis infringe;
adversa mala libenter sustine,
et prospera bona non te extollant:
haec enim fidem exposcunt, et illa exigunt;
quae Deo vovisti fideliter redde,
et ipse retribuet.
|
|