| nostra non oberit, quam vestrorum praesentia
 plene supplebit.
 Cap. VII.
 Petrus de Vineis, super deditione cujusdam
 civitatis scribit Imperatori.
 Gaudium quod super omne gaudium maximum
 reputavi, quod merito dici potest
 gaudium gaudiorum, ex deditione
 civitatis, in qua repugnandi sola spes adversantibus
 remanserat, cum illud nondum per vestros
 ut sperabam primus acceperim: sed per
 alios qui Majestatis vestrae literas recipere meruerunt.
 Cum quadam interjectione verecundiae,
 meis quodammodo votis accessit, quia
 tantae dulcedinis fore credidi primus acceptor,
 ut fierem fidelibus aliis istarum partium dispensator,
 defecissem forsan eius esurie, nisi eam
 ab aliis qui me in ipsius acceptione praevenerant
 percepissem. Et forsitan factum est, ut
 intemperantia gratulandi, quam habiturus eram
 de tantorum felicitate successuum, et parcitate
 hujusmodi traheretur in modum ne jucunditate
 tanta gratulationis accensus parvitatem
 virtutis meae, quae ad tanta minus forte
 tripudia suffecisset, magnitudinis suae viribus
 adscriberet. Magisterium quidem laudo,
 sed propter hoc verecundiam non depono,
 cum tanto fierem in prima hujus acceptione
 dulcedinis, et in aliorum erogatione
 | 
 |