Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 293


ipso ordine naturali arguere possumus, paternum regimen
in amore fundari, et ex amore oriri. Sicut enim est
in hominibus naturalis impetus ad producendum sibi simile,
et ad filios procreandum: sic est in eis naturalis impetus
ad eos diligendum, et per conseques ad eos gubernandum
et regendum, et ad habendum solicitudinem
circa ipsos. Est ergo hic naturalis ordo, quod regnum,
et solicitudo paterna sumat originem ex amore. Secunda
via ad investigandum hoc idem, sumitur ex ipsa perfectione
patris. Nam unumquodque perfectum est secundum
Philosophum, quando potest sibi simile generare.
Quare cum quilibet suam perfectionem diligat, naturaliter,
pater diligit filium, cum proprie filius sit quidam testis
perfectionis eius. Quia ergo pater naturalem amorem
habet ad filium, ex huiusmodi amore solicitatur, ut
ipsum regat et gubernet: quod non esset, nisi paternum
regimen ex amore nasceretur. Viso, quod paternum regimen
ex amore nascitur, patet quod filiis debet paeesse
pater propter bonum filiorum. Non ergo regendi sunt
filii eodem regimine, quo servi: quia servis (secundum
quod huiusmodi) quis praeest propter bonum proprium.
Si ergo contingat aliquem uti filiis
tanquam servis, hoc est ex imperfectione
domus. ut quia forte sic pauper
est, quod servorum copiam
habere non potest. Unde
et Philosophus
6. Polit.
ait, quod egenis necesse est uti mulieribus
et filiis, tanquam
servis.

Torna all'inizio