15. LANFR.  Supra modum , id est, valde. Ordo:  
ut peccatum, scilicet, auctum per peccatum, fiat  
supra modum. Peccans, id est, peccans ei, locutionis  
modo quo qualitas vocatur quale, eo quod faciat  
quale. 
16.  Scimus enim . Probatio quod lex bonum est.  
Omne enim spirituale, id est, spiritum nutriens,  
bonum est. 
17. AUGUST. ( lib. LXXXIII Quaest. , quaest. 66,  
tom. IV.)  Venundatus , id est, peccans pretio temporalium  
voluptatum. 
18. LANFR.  Quod enim operor . Probatio quod venundatus 
est sub peccato. In tantum enim peccatum  
dominatur, ut operetur quod non vult. 
19.  Non intelligo . Acceptum non habeo, sicut  
in psalmo:  Intellige clamorem meum . 
20. AUGUST. ( lib. Serm. de temp. , serm. 45,  
cap. 6)  Non enim quod volo , id est, nolo concupiscere,  
et concupisco. 
21. LANFR.  Quod nolo . De concupiscentia hoc  
intelligendum est. Quasi diceret: vellem cavere  
concupiscentiam, et non possum. 
22.  Scio enim . Per ablationem unius contrarii  
more suo probat alterum. Quia in religione christiana,  
immediata sunt bonum et malum. Omnis  
enim homo, secundum religionem christianam, aut  
bonus, aut malus est. 
23.  Nam velle adjacet . Probatio quod bonum  
non habitet in carne sua. Omne enim bonum quod  
in homine est, aut bona voluntas, aut bona operatio.  
Sed velle, inquit, bonum non est in carne mea.  
Ex vicinitate enim animae adjacet, id est vitium  
sibi est. Perficere autem bonum, id est operationem  
bonam non invenio in ea habitare. Non igitur  
bonum mihi, id est carni meae; non enim quod  
volo . . . . . : Quasi diceret: bonum non invenio habitare,  
sed malum quod ago.
  |  
  |