D. AEGIDII ROMANI
Ordinis Fratrum Eremitarum
S. Augustini, De regimine principum
Liber secundus. In quo
tractatur de regimine domus.
Quod naturale est Homini vivere in societate,
quod hoc decet reges, et principes
diligenter advertere.
Cap. I.
Primi Libri est digesta materia: quia
ostensum est, in quo reges, et principes
debeant suam felicitatem ponere: quas
virtutes habere: quas passiones sequi: et
quos mores debeant imitari. Per haec
enim quatuor, sufficienter habetur, qualiter
quilibet debeat seipsum regere, et qualis debeat in
seipso esse. Restat ergo dicere de regimine familiae, sive
de regimine ipsius domus. Non enim sufficit, quod reges,
et principes sint boni in seipsis, nisi sint boni quo ad
alios, et nisi sciant alios gubernare: nec sufficit, quod reges
debite seipsos regant, nisi regere sciant domun, civitatem,
et regnum. In hoc ergo secundo libro determinabitur
de regimine domus. Sed cum familia domus
sit communitas quaedam, et sit communitas naturalis: si
de domo determinare volumus, videndum est quomodo
se habeat homo ad esse communicativum, et sociale.
Sciendum igitur, quod homo ultra alia animalia quatuor
|
|