Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 28


quod triplici via venari possumus. Quantum enim ad
praesens spectat, ut satis potest patere per habita, felicitas
non est tantum signum boni. sed est etiam perfectum, et
per se sufficiens bonum. Secundo felicitas inest tantum
bonis, et beatis, non autem infelicibus, et pravis. Tertio est
in interioribus bonis, non in his quae exterius existunt.
Fama autem e contrario, est magis signum bonitatis, quam
sit ipsa bonitas. Et non solum competit bonis, sed etiam
ut plurimum competit ipsis pravis. Rursus magis innittitur
exterioribus signis, quam interiori bonitati. Si enim
fama alicuius ideo existit, quia apud homines de ipso habetur
quaedam laudabilis, et clara notitia, cum scientia
nostra non sit ipsa res, nec sit causa rerum, sed magis sit
signum earum, et quid causatum ab eis: fama nec est
bonitas nostra, nec ab ea dependet bonitas nostra, sed solum
est quoddam apparens signum nostrae bonitatis. in ea
igitur felicitas nostra esse non potest. Secundo hoc stare
non potest, quia fama, et gloria apud homines non solum
habetur de bonis, sed etiam de hominibus pravis: quia
enim multotiens in iudicando decipimur, contingit ut
plurimum illa detestanda perversitas; quod boni, et digni
non habentur in pretio, et pravi, et infelices sunt in gloria
et in fama. Tertio in fama non est ponenda felicitas, quia
magis innititur exterioribus signis, quam interiori bonitati:
nam Homo non intuetur nisi ea quae foris parent: non
enim videmus ipsas cogitationes mentis, non ipsas virtutes,
et malitias in animo existentes: sed si iudicamus
aliquem bonum, et virtuosum, hoc est ex his quibus exterius
innotescit. Sicut enim ad hoc quod aliquis honoretur,
sufficit quod exterius bonus appareat: sic ad hoc
quod aliquis sit apud homines in fama, et gloria, sufficere
videtur, quod exterius bona praetendat. Quare cum
regem deceat esse totum divinum, et quasi semideum,
inconveniens est felicitatem ponere in eo, quod est signum
bonitatis, quam sit bonitas, et quod ipse pravi participare

Torna all'inizio