Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 262


CAPITULUM OCTAVUM.


DE MURILEGO ET MURE.


Et est de inimico qui requirit pacem cum suo inimico
tempore necessitatis.

Inquit rex philosopho Sendebar: Intellexi verba tua que
mihi retulisti pro illo qui sua opera improuide pertractat,
et quid vltimo ei accidit inde. Nunc autem indica mihi pro
viro imbecilli, quando incidit in manum inimicorum suorum,
que decet ipsum argumenta suscipere, vt de manu illorum
euadet aut adhereat alicui ipsorum, et recipiat ipsum
in socium propter illud quod ipse indiget pro sui euasione et
liberatione a malo, et cum eo alios suos vniuersos inimicos
superet et ab illis non capietur, de consilio illius inimici,
quare amicus eius effectus est, et quomodo ei esse debeant
sue ingeminationes. Inquit philosophus: Scias quod omni
tempore inimicus fit amicus, non autem amicus inimicus,
quoniam, quando quis videt suum inimicum esse sibi refugium
in aduersitatibus et quia inimicus iuuabit ipsum, (et)
redditur eorum dilectio in inimiciciam. Sed quando quid
videt ex amico aliquid quod nocet ei, redditur eorum vehemens
dilectio in inimiciciam. Et fortasse quidem non licet
probum hominem confidere in suo inimico nec ipsum habere
fidelem pro sua persona, sed debet eius facta respicere

Torna all'inizio