Maeniana  aedificia a Maenio sunt appellata. Is enim primus  
ultra columnas extendit tigna, quo ampliarentur superiora.  
 Maesius  lingua Osca mensis Maius. Osci enim a regione  
Campaniae, quae est Oscor, vocati sunt.  
 Maiestas  a magnitudine dicta.  
 Maior magistratus  consul dicitur.  
 Mas  deminutive facit masculus.  
 Matertera  matris soror, quasi mater altera.  
 Matertera  patris et matris mihi magna matertera est.  
 Maior patruus  avi et aviae patruuns.  
 Maior avanculus  avi et aviae avunculus.  
 Maior amita  avi et aviae amita.  
 Maior socer  uxoris meae proavus.  
 Maior socrus  uxoris meae proavus.  
 M<a>eandrum  geuus picturae dictum est a similitudine  
flexus amnis, qui appellatur M<a>eandrus.  
 Maecia tribus  a quodam castro sic appellatur. 
  |  
  |