Petrus de Ebulo: De balneis puteolanis

Poesia 15


XV. [Arcus] - Dulce satis lauacrum quod nomen sumit ab arcu,
Virtutem magne comoditatis habet.
Hec aqua consumptos restaurat corporis artus.
Dat stomacho vires; arida membra rigat.
Si quis in extremis patitur, festinet ad undam.
Omnia, ne dubidet, inferiora iuuat:
Non tamen hiis prodest tumidi quos sarcina ventris
Aggrauat atq[u]e dolent splene tumente iecur.
Rem loquor expertam prop[ri]o quam lumine vidi;
Teste michi populo que scio certa loquor:
Vidi consumptum tantum cum pelle relictum
Tempore non longo restituisse cutim.

1



5




10

Torna all'inizio